Mosaico decorativo

1. Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis

1. Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.

2. et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus

2. Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.

3. verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis

3. Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.

4. porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israël centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis

4. Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.

5. cumque mortuus fuisset Ahab prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël

5. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.

6. egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria et recensuit universum Israël

6. Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;

7. misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui

7. profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”.

8. dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeæ

8. Dixitque: “Per quam viam ascendemus?”. At ille respondit: “Per desertum Idumaeae”.

9. perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos

9. Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos.

10. dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab

10. Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”.

11. et ait Josaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israël est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliæ

11. Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”.

12. et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom

12. Et ait Iosaphat: “Est apud eum sermo Domini”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.

13. dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab

13. Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab?”.

14. dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem

14. Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;

15. nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait

15. nunc autem adducite mihi psaltem”. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,

16. hæc dicit Dominus facite alveum torrentis hujus fossas et fossas

16. et ait: “Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.

17. hæc enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiæ vestræ et jumenta vestra

17. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.

18. parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra

18. Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,

19. et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus

19. et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus”.

20. factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquæ veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis

20. Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.

21. universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis

21. Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.

22. primoque mane surgentes et orto jam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitæ contra aquas rubras quasi sanguinem

22. Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem

23. dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et cæsi sunt mutuo nunc perge ad prædam Moab

23. dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab!”.

24. perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab

24. Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab.

25. et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa

25. Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.

26. quod cum vidisset rex Moab prævaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt

26. Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.

27. arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israël statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam

27. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.