Mosaico decorativo

1. factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in cælum ibant Helias et Heliseus de Galgalis

1. Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;

2. dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

2. dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel,

3. egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete

3. egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?”. Qui respondit: “Et ego novi, silete”.

4. dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum

4. Dixit autem ei Elias: “Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho”. Et ille ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque venissent Ierichum,

5. accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete

5. accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?”. Et ait: “Et ego novi, silete”.

6. dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter

6. Dixit autem ei Elias: “Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem”. Qui ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Ierunt igitur ambo pariter,

7. et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Jordanem

7. et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.

8. tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quæ divisæ sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum

8. Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

9. cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me

9. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”.

10. qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit

10. Qui respondit: “Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit”.

11. cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in cælum

11. Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.

12. Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes

12. Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.

13. et levavit pallium Heliæ quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Jordanis

13. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.

14. et pallio Heliæ quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliæ etiam nunc percussitque aquas et divisæ sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

14. Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “Ubi est Deus Eliae etiam nunc?”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.

15. videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram

15. Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “Requievit spiritus Eliae super Eliseum”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram

16. dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere

16. dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”.

17. cœgeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quæsissent tribus diebus non invenerunt

17. Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “Mittite”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt

18. et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire

18. et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”.

19. dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis

19. Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium”.

20. at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent

20. At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal”. Qui cum attulissent,

21. egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait hæc dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas

21. egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”.

22. sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est

22. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.

23. ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve

23. Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve!”.

24. qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros

24. Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.

25. abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam

25. Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.