Liber I Paralipomenon, 8
1. Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
1. Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,
2. Nuaha quartum et Rapha quintum
2. Nohaa quartum et Rapha quintum.
3. fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
3. Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,
4. Abisue quoque et Neman et Ahœ
4. Abisue quoque et Naaman et Ahoe,
5. sed et Gera et Sephuphan et Uram
5. sed et Gera et Sephuphan et Huram.
6. hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
6. Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;
7. Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
7. Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.
8. porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
8. Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;
9. genuit autem de Edes uxore sua Jobab et Sebia et Mosa et Molchom
9. genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,
10. Jehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii ejus principes in familiis suis
10. Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.
11. Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
11. De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;
12. porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic ædificavit Ono et Lod et filias ejus
12. porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
13. Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Ajalon hii fugaverunt habitatores Geth
13. Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.
14. et Hajo et Sesac et Jerimoth
14. Et Ahi et Sesac et Ierimoth
15. et Zabadia et Arod et Eder
15. et Zabadia et Arad et Eder,
16. Michaël quoque et Jespha et Joaa filii Baria
16. Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.
17. et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
17. Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber
18. et Jesamari et Jezlia et Jobab filii Elphaal
18. et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
19. et Jacim et Zechri et Zabdi
19. et Iacim et Zechri et Zabdi
20. et Heliœnai et Selethai et Helihel
20. et Elioenai et Selethai et Eliel
21. et Adaja et Baraja et Samarath filii Semei
21. et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
22. et Jesphan et Heber et Helihel
22. et Iesphan et Heber et Eliel
23. et Abdon et Zechri et Hanan
23. et Abdon et Zechri et Hanan
24. et Anania et Ailam et Anathothia
24. et Hanania et Elam et Anathothia
25. et Jephdaja et Phanuhel filii Sesac
25. et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.
26. et Samsari et Sooria et Otholia
26. Et Samsari et Sohoria et Otholia
27. et Jersia et Helia et Zechri filii Jeroam
27. et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
28. hii patriarchæ et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
28. Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
29. in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris ejus Maacha
29. In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
30. filiusque ejus primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
30. filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
31. Gedor quoque et Ahio et Zacher
31. Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;
32. et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
32. et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
33. Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal
33. Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
34. filius autem Jonathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
34. Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
35. filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
35. filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
36. et Ahaz genuit Joada et Joada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
36. Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.
37. et Mosa genuit Baana cujus filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
37. Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38. porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismaël Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
38. Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.
39. filii autem Esec fratris ejus Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
39. Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.
40. fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
40. Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
