Mosaico decorativo

1. divisiones autem janitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

1. Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.

2. filii Mesellemiæ Zaccharias primogenitus Jadihel secundus Zabadias tertius Jathanaël quartus

2. Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,

3. Ahilam quintus Johanan sextus Heliœnai septimus

3. Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.

4. filii autem Obededom Semejas primogenitus Jozabad secundus Johaa tertius Sachar quartus Nathanaël quintus

4. Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,

5. Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

5. Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.

6. Semejæ autem filio ejus nati sunt filii præfecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

6. Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;

7. filii ergo Semejæ Othni et Raphaël et Obedihel Zabad fratres ejus viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

7. filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;

8. omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

8. omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.

9. porro Mesellamiæ filii et fratres robustissimi decem et octo

9. Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.

10. de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater ejus in principem

10. De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem —

11. Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

11. Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.

12. hii divisi sunt in janitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

12. Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.

13. missæ sunt autem sortes ex æquo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

13. Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.

14. cecidit igitur sors orientalis Selemiæ porro Zacchariæ filio ejus viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

14. Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;

15. Obededom vero et filiis ejus ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

15. Obededom vero australis, et filiis eius horreum;

16. Sepphima et Hosa ad occidentem juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

16. Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:

17. ad orientem vero Levitæ sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

17. ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,

18. in cellulis quoque janitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

18. pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.

19. hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari

19. Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.

20. porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

20. Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.

21. filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Jeiheli

21. De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.

22. filii Jeiheli Zathan et Johel frater ejus super thesauros domus Domini

22. Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.

23. Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

23. De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:

24. Subaël autem filius Gersom filii Mosi præpositus thesauris

24. Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.

25. fratres quoque ejus Eliezer cujus filius Raabia et hujus filius Isajas et hujus filius Joram hujus quoque filius Zechri sed et hujus filius Selemith

25. Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.

26. ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

26. Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

27. de bellis et manubiis prœliorum quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

27. de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.

28. hæc autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Joab filius Sarviæ omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum ejus

28. Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.

29. Saaritis vero præerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et ad judicandum eos

29. De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.

30. porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

30. Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;

31. Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad

31. Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad

32. fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis

32. fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.