Mosaico decorativo

1. egressus est post hæc vir de domo Levi accepta uxore stirpis suæ

1. Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;

2. quæ concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

2. quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.

3. cumque jam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis

3. Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,

4. stante procul sorore ejus et considerante eventum rei

4. stante procul sorore eius et considerante eventum rei.

5. ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei quæ cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

5. Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam

6. aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta ejus ait de infantibus Hebræorum est

6. aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: “De infantibus Hebraeorum est hic”.

7. cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebræam mulierem quæ nutrire possit infantulum

7. Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”.

8. respondit vade perrexit puella et vocavit matrem ejus

8. Respondit: “Vade”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis.

9. ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis

9. Ad quam locuta filia pharaonis: “Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.

10. quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen ejus Mosi dicens quia de aqua tuli eum

10. Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”.

11. in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis

11. In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.

12. cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Ægyptium abscondit sabulo

12. Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.

13. et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

13. Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”.

14. qui respondit quis constituit te principem et judicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Ægyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

14. Qui respondit: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?”. Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?”.

15. audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum

15. Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.

16. erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

16. Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.

17. supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

17. Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum.

18. quæ cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

18. Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “Cur velocius venistis solito?”.

19. responderunt vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

19. Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”.

20. at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

20. At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”.

21. juravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam ejus

21. Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem.

22. quæ peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

22. Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “Advena sum in terra aliena”.

23. post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

23. Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.

24. et audivit gemitum eorum ac recordatus fœderis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Jacob

24. Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;

25. respexit filios Israël et cognovit eos

25. et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.