Mosaico decorativo

1. tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare

1. Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!

2. fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

2. Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum!

3. Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen ejus

3. Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius!

4. currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro

4. Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.

5. abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

5. Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.

6. dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

6. Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7. et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quæ devoravit eos ut stipulam

7. Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.

8. et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari

8. Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.

9. dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

9. Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".

10. flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

10. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11. quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

11. Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

12. extendisti manum tuam et devoravit eos terra

12. Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.

13. dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

13. Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum.

14. adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

14. Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.

15. tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

15. Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16. inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

16. Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17. introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuæ

17. Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae.

18. Dominus regnabit in æternum et ultra

18. Dominus regnabit in aeternum et ultra!”.

19. ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus

19. Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.

20. sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

20. Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21. quibus præcinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem ejus dejecit in mare

21. quibus praecinebat dicens: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!”.

22. tulit autem Moses Israël de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

22. Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.

23. et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem

23. Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).

24. et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

24. Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “Quid bibemus?”.

25. at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum

25. At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum

26. dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

26. dicens: “Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus”.

27. venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas

27. Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.