Mosaico decorativo

1. et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te

1. Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te.

2. audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te

2. Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo;

3. quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in ævum

3. quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum.

4. Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala

4. Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala.

5. noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto

5. Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore,

6. quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine

6. quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine,

7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te

7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo.

8. et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster

8. Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro”.

9. audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam

9. Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam.

10. quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum

10. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum?

11. inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum

11. Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt.

12. dereliquisti fontem sapientiæ

12. Dereliquisti fontem sapientiae!

13. si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna

13. Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in aeternum.

14. disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus ubi sit lumen oculorum et pax

14. Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax.

15. quis invenit locum ejus et quis intravit in thesauros ejus

15. Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius?

16. ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram

16. Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram,

17. qui in avibus cæli inludunt

17. qui in avibus caeli ludunt,

18. qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum

18. qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum?

19. exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt

19. Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

20. juvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinæ ignoraverunt

20. Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt

21. neque intellexerunt semitas ejus neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est

21. nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt.

22. non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman

22. Neque audita est in Chanaan neque visa est in Theman.

23. filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus

23. Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.

24. o Israël quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus

24. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!

25. magnus et non habet finem excelsus et inmensus

25. Magnus est et non habet finem, excelsus est et immensus.

26. ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum

26. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.

27. non hos elegit Deus neque viam disciplinæ dedit illis et perierunt

27. Non illos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis;

28. eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam

28. et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam.

29. quis ascendit in cælum et accepit eam et deduxit eam de nubibus

29. Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?

30. quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum

30. Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?

31. non est qui possit scire viam ejus neque qui exquirat semitas ejus

31. Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.

32. sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus

32. Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;

33. qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore

33. qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.

34. stellæ autem lumen dederunt in custodiis suis et lætatæ sunt

34. Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt.

35. vocatæ sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas

35. Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.

36. hic Deus noster non æstimabitur alius adversus eum

36. Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum.

37. hic adinvenit omnem viam disciplinæ et tradidit illam Jacob puero suo et Israël dilecto suo

37. Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.

38. post hæc in terris visus est et cum hominibus conversatus est

38. Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.