Liber Baruch, 3
1. et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
2. audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
3. quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in ævum
4. Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5. noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto
6. quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8. et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
9. audi Israël mandata vitæ auribus percipite ut scias prudentiam
10. quid est Israël quid est quod in terra es inimicorum
11. inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
12. dereliquisti fontem sapientiæ
13. si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
14. disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus ubi sit lumen oculorum et pax
15. quis invenit locum ejus et quis intravit in thesauros ejus
16. ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram
17. qui in avibus cæli inludunt
18. qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
19. exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
20. juvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinæ ignoraverunt
21. neque intellexerunt semitas ejus neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
22. non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
23. filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus
24. o Israël quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus
25. magnus et non habet finem excelsus et inmensus
26. ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
27. non hos elegit Deus neque viam disciplinæ dedit illis et perierunt
28. eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
29. quis ascendit in cælum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
30. quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
31. non est qui possit scire viam ejus neque qui exquirat semitas ejus
32. sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33. qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
34. stellæ autem lumen dederunt in custodiis suis et lætatæ sunt
35. vocatæ sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas
36. hic Deus noster non æstimabitur alius adversus eum
37. hic adinvenit omnem viam disciplinæ et tradidit illam Jacob puero suo et Israël dilecto suo
38. post hæc in terris visus est et cum hominibus conversatus est