Mosaico decorativo

1. de collectis autem quæ fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ ita et vos facite

1. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.

2. per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectæ fiant

2. Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.

3. cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

3. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;

4. quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

4. quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.

5. veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

5. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;

6. apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque jero

6. apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.

7. nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

7. Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

8. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

8. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;

9. ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

9. ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.

10. si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

10. Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;

11. ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

11. ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.

12. de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

12. De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.

13. vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

13. Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;

14. omnia vestra in caritate fiant

14. omnia vestra in caritate fiant.

15. obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

15. Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;

16. ut et vos subditi sitis ejusmodi et omni cooperanti et laboranti

16. ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.

17. gaudeo autem in præsentia Stephanæ et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

17. Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;

18. refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui ejusmodi sunt

18. refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.

19. salutant vos ecclesiæ Asiæ salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

19. Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.

20. salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

20. Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.

21. salutatio mea manu Pauli

21. Salutatio mea manu Pauli.

22. si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha

22. Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!

23. gratia Domini Jesu vobiscum

23. Gratia Domini Iesu vobiscum.

24.

24. Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.