Mosaico decorativo

1. nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

1. Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

2. et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

2. et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari

3. et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

3. et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

4. et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

4. et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.

5. sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

5. Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.

6. hæc autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

6. Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

7. neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

7. Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”.

8. neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

8. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.

9. neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

9. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.

10. neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

10. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.

11. hæc autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines sæculorum devenerunt

11. Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.

12. itaque qui se existimat stare videat ne cadat

12. Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.

13. temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

13. Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

14. propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

14. Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.

15. ut prudentibus loquor vos judicate quod dico

15. Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:

16. calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

16. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?

17. quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

17. Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.

18. videte Israël secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

18. Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?

19. quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

19. Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?

20. sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum

20. Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.

21. non potestis mensæ Domini participes esse et mensæ dæmoniorum

21. Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.

22. an æmulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

22. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?

23. omnia licent sed non omnia ædificant

23. “Omnia licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia licent!”. Sed non omnia aedificant.

24. nemo quod suum est quærat sed quod alterius

24. Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.

25. omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

25. Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;

26. Domini est terra et plenitudo ejus

26. Domini enim est terra, et plenitudo eius.

27. si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

27. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

28. si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

28. Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;

29. conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia

29. conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?

30. si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

30. Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?

31. sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

31. Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.

32. sine offensione estote Judæis et gentilibus et ecclesiæ Dei

32. Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,

33. sicut et ego per omnia omnibus placeo non quærens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

33. sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.