Found 2814 Results for: verbum Dei Israel

  • qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8, 31)

  • et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)

  • constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra (Liber Exodus 9, 5)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quæ possidebat Israël ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum (Liber Exodus 9, 7)

  • qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos (Liber Exodus 9, 20)

  • tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit (Liber Exodus 9, 26)

  • et ingravatum est cor ejus et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israël sicut præceperat Dominus per manum Mosi (Liber Exodus 9, 35)

  • et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël (Liber Exodus 10, 20)

  • nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israël lux erat (Liber Exodus 10, 23)

  • apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)

  • Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina