Found 2814 Results for: verbum Dei Israel

  • ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis (Liber Exodus 6, 6)

  • narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)

  • ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 6, 11)

  • respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)

  • hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 7, 2)

  • et non audiet vos inmittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima (Liber Exodus 7, 4)

  • et scient Ægyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israël de medio eorum (Liber Exodus 7, 5)

  • qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (Liber Exodus 8, 10)

  • fecitque Dominus juxta verbum Mosi et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris (Liber Exodus 8, 13)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina