Found 201 Results for: territorio civitatibus Hebron et Iebus et Bet-Bethsur et arma

  • congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam (Liber Iosue 10, 5)

  • fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon (Liber Iosue 10, 23)

  • ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam (Liber Iosue 10, 36)

  • cepitque et percussit in ore gladii regem quoque ejus et omnia oppida regionis illius universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quæ in ea repperit consumens gladio (Liber Iosue 10, 37)

  • regem quoque ejus et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius (Liber Iosue 10, 40)

  • in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit (Liber Iosue 11, 21)

  • non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israël absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt (Liber Iosue 11, 22)

  • rex Hierusalem unus rex Hebron unus (Liber Iosue 12, 10)

  • benedixitque ei Josue et tradidit Hebron in possessionem (Liber Iosue 14, 13)

  • atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)

  • nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis (Liber Iosue 14, 15)

  • Chaleb vero filio Jepphonne dedit partem in medio filiorum Juda sicut præceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron (Liber Iosue 15, 13)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina