Found 150 Results for: nostra

  • quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)

  • coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Liber Sapientiae 2, 8)

  • ubique relinquamus signa lætitiæ quoniam hæc est pars nostra et hæc est sors (Liber Sapientiae 2, 9)

  • sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur (Liber Sapientiae 2, 11)

  • sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus (Liber Sapientiae 5, 13)

  • transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit (Liber Isaiae 10, 29)

  • et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos (Liber Isaiae 20, 6)

  • Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis (Liber Isaiae 26, 12)

  • auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)

  • Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Liber Isaiae 33, 2)

  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)

  • multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina