Found 141 Results for: maris

  • benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram (Liber Genesis 1, 22)

  • et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)

  • benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1, 28)

  • et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9, 2)

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)

  • tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)

  • tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet (Liber Genesis 41, 49)

  • Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem (Liber Genesis 49, 13)

  • et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (Liber Exodus 14, 22)

  • persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14, 23)

  • filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)

  • et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina