Found 141 Results for: maris

  • initium ejus a summitate maris Salsissimi et a lingua ejus quæ respicit meridiem (Liber Iosue 15, 2)

  • ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Jordanis et ea quæ respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Jordanem fluvium (Liber Iosue 15, 5)

  • et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Jebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur (Liber Iosue 15, 11)

  • et prætergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus ejus contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam (Liber Iosue 18, 19)

  • Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath (Liber Iosue 19, 26)

  • Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur (Liber Iudicum 5, 17)

  • Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)

  • et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)

  • sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israël a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum (Liber II Samuelis 17, 11)

  • et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris ejus (Liber II Samuelis 22, 16)

  • Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes (Liber I Regum 4, 20)

  • dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina