Found 799 Results for: cui

  • et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est (Liber Numeri 14, 7)

  • servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)

  • parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)

  • cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia (Liber Numeri 16, 27)

  • cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi (Liber Numeri 20, 18)

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)

  • dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)

  • cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)

  • cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)

  • quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur (Liber Numeri 23, 8)

  • cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod jusserit Dominus (Liber Numeri 23, 12)

  • cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore ejus ait revertere ad Balac et hæc loqueris ei (Liber Numeri 23, 16)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina