1. ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

2. surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur

3. cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

4. quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

5. locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

6. hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

7. et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

8. dixitque rursum ad Core audite filii Levi

9. num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

10. idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

11. et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

12. misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

13. numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

14. re vera induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

15. iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

16. dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

17. tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

18. quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

19. et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

20. locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

21. separamini de medio congregationis hujus ut eos repente disperdam

22. qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet

23. et ait Dominus ad Mosen

24. præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

25. surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israël

26. dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quæ ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

27. cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

28. et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

29. si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

30. sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

31. confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

32. et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

33. descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

34. at vero omnis Israël qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

35. sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

36. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

37. præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quæ jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

38. in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israël

39. tulit ergo Eleazar sacerdos turibula ænea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

40. ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen

41. murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

42. cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

43. Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

44. dixitque Dominus ad Mosen

45. recedite de medio hujus multitudinis etiam nunc delebo eos cumque jacerent in terra

46. dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit

47. quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama

48. et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

49. fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

50. reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina