Found 64 Results for: benedixit

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • omnis autem populus et majores natu ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars juxta montem Garizim et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israël (Liber Iosue 8, 33)

  • peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus (Liber Iudicum 13, 24)

  • et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2, 20)

  • et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus (Liber II Samuelis 6, 11)

  • nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)

  • cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum (Liber II Samuelis 6, 18)

  • dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)

  • cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)

  • cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)

  • convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat (Liber I Regum 8, 14)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina