1. hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam

2. et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera ejus ignea lex

3. dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius

4. legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob

5. erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël

6. vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

7. hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit

8. Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis

9. qui dixit patri suo et matri suæ nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

10. judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum

11. benedic Domine fortitudini ejus et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum ejus et qui oderunt eum non consurgant

12. et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

13. Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente

14. de pomis fructuum solis ac lunæ

15. de vertice antiquorum montium de pomis collium æternorum

16. et de frugibus terræ et plenitudine ejus benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Joseph et super verticem nazarei inter fratres suos

17. quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ hæ sunt multitudines Ephraim et hæc milia Manasse

18. et Zabulon ait lætare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis

19. populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas justitiæ qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

20. et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

21. et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël

22. Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan

23. et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

24. Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

25. ferrum et æs calciamentum ejus sicut dies juventutis tuæ ita et senectus tua

26. non est alius ut Deus rectissimi ascensor cæli auxiliator tuus magnificentia ejus discurrunt nubes

27. habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

28. habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore

29. beatus tu Israël quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina