Found 213 Results for: Vestris

  • ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)

  • faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo (Liber Ieremiae 7, 14)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (Liber Ieremiae 7, 21)

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)

  • quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)

  • ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)

  • seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini (Liber Ieremiae 12, 13)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)

  • et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut præcepi patribus vestris (Liber Ieremiae 17, 22)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea (Liber Ieremiae 23, 39)

  • cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a sæculo et usque in sæculum (Liber Ieremiae 25, 5)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina