Found 213 Results for: Vestris

  • nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis (Liber II Paralipomenon 28, 11)

  • concitatus est itaque furor Domini super Judam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris (Liber II Paralipomenon 29, 8)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)

  • cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)

  • aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)

  • et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua (Liber Thobis 14, 11)

  • cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)

  • aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis (Liber Iob 13, 9)

  • audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris (Liber Iob 13, 17)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina