Found 3944 Results for: Tri
et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram (Liber Isaiae 28, 22)
nonne cum adæquaverit faciem ejus seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis (Liber Isaiae 28, 25)
non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo (Liber Isaiae 28, 27)
panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum (Liber Isaiae 28, 28)
et circumvallabo Arihel et erit tristis et mærens et erit mihi quasi Arihel (Liber Isaiae 29, 2)
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis (Liber Isaiae 29, 13)
onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit (Liber Isaiae 30, 6)
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus (Liber Isaiae 30, 13)
et comminuetur sicut conteritur lagœna figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquæ de fovea (Liber Isaiae 30, 14)
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum (Liber Isaiae 30, 18)
præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Liber Isaiae 33, 2)