Found 3944 Results for: Tri
et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui (Liber Isaiae 22, 23)
et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum (Liber Isaiae 22, 24)
erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi juvenes nec ad incrementum perduxi virgines (Liber Isaiae 23, 4)
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis (Liber Isaiae 23, 15)
sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit (Liber Isaiae 23, 16)
adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo intrœunte (Liber Isaiae 24, 10)
propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israël (Liber Isaiae 24, 15)
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra (Liber Isaiae 24, 19)
quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab æstu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem (Liber Isaiae 25, 4)
quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleæ in plaustro (Liber Isaiae 25, 10)
morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum (Liber Isaiae 26, 14)
Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis (Liber Isaiae 26, 16)