Found 75 Results for: Syriæ

  • factum est autem post hæc congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam (Liber II Regum 6, 24)

  • sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriæ si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur (Liber II Regum 7, 4)

  • surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriæ cumque venissent ad principium castrorum Syriæ nullum ibidem reppererunt (Liber II Regum 7, 5)

  • siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)

  • cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriæ et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria (Liber II Regum 7, 10)

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc (Liber II Regum 8, 7)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)

  • abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram (Liber II Regum 8, 28)

  • qui reversus est ut curaretur in Hiezraël quia vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Azaël regem Syriæ porro Ahazias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Ahab in Hiezraël quia ægrotabat (Liber II Regum 8, 29)

  • coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina