Found 75 Results for: Syriæ

  • tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)

  • porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam (Liber I Regum 20, 1)

  • et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus (Liber I Regum 20, 20)

  • accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)

  • servi vero regis Syriæ dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos (Liber I Regum 20, 23)

  • dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)

  • rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)

  • Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus (Liber II Regum 5, 1)

  • dixitque ei rex Syriæ vade et mittam litteras ad regem Israël qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum (Liber II Regum 5, 5)

  • rex autem Syriæ pugnabat contra Israël consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias (Liber II Regum 6, 8)

  • conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël (Liber II Regum 6, 11)

  • adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël (Liber II Regum 6, 23)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina