Found 1196 Results for: Sin
malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis jungerentur quæ protegerent epistylia et capita columnarum (Liber II Paralipomenon 4, 13)
tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis (Liber II Paralipomenon 5, 12)
tu es enim Deus meus aperiantur quæso oculi tui et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 40)
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur (Liber II Paralipomenon 9, 15)
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore (Liber II Paralipomenon 9, 16)
et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos (Liber II Paralipomenon 9, 24)
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Judam et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 12)
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Juda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia (Liber II Paralipomenon 17, 14)
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)