Found 1424 Results for: Sicut
mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit (Liber Psalmorum 147, 6)
sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo dies festi ejus conversi sunt in luctum sabbata ejus in obprobrium honores ejus in nihilum (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
sancta in manu extraneorum facta sunt templum ejus sicut homo ignobilis (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis (Liber I Maccabaeorum 2, 41)
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in prœliis et protegebat castra gladio suo (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione (Liber I Maccabaeorum 3, 4)
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
sicut autem fuerit voluntas in cælo sic fiat (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta (Liber I Maccabaeorum 4, 38)