Found 20233 Results for: Re
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)
prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccæ pro munere fratribus quoque ejus et matri dona obtulit (Liber Genesis 24, 53)
responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)
cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quæ ait vadam (Liber Genesis 24, 58)
inprecantes prospera sorori suæ atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 24, 60)
igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)
eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)
Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo (Liber Genesis 24, 64)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram (Liber Genesis 25, 1)