Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)

  • prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccæ pro munere fratribus quoque ejus et matri dona obtulit (Liber Genesis 24, 53)

  • responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)

  • nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)

  • cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quæ ait vadam (Liber Genesis 24, 58)

  • inprecantes prospera sorori suæ atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 24, 60)

  • igitur Rebecca et puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum (Liber Genesis 24, 61)

  • eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)

  • et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)

  • Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo (Liber Genesis 24, 64)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)

  • Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram (Liber Genesis 25, 1)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina