Found 20233 Results for: Re
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15, 4)
credidit Domino et reputatum est ei ad justitiam (Liber Genesis 15, 6)
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (Liber Genesis 15, 7)
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15, 8)
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)
descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram (Liber Genesis 15, 11)
cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum (Liber Genesis 15, 12)
dictumque est ad eum scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis (Liber Genesis 15, 13)
verumtamen gentem cui servituri sunt ego judicabo et post hæc egredientur cum magna substantia (Liber Genesis 15, 14)
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)
et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque (Liber Genesis 15, 20)