Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • homines autem Sodomitæ pessimi erant et peccatores coram Domino nimis (Liber Genesis 13, 13)

  • faciamque semen tuum sicut pulverem terræ si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit (Liber Genesis 13, 16)

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)

  • factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Ælamitarum et Thadal rex Gentium (Liber Genesis 14, 1)

  • inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorræ et contra Sennaab regem Adamæ et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balæ ipsa est Segor (Liber Genesis 14, 2)

  • omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quæ nunc est mare Salis (Liber Genesis 14, 3)

  • duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo (Liber Genesis 14, 4)

  • igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)

  • et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quæ est in solitudine (Liber Genesis 14, 6)

  • reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar (Liber Genesis 14, 7)

  • et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorræ rexque Adamæ et rex Seboim necnon et rex Balæ quæ est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri (Liber Genesis 14, 8)

  • scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14, 9)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina