Found 20233 Results for: Re
propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur (Epistula I Petri 2, 6)
vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Epistula I Petri 2, 7)
et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (Epistula I Petri 2, 8)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)
subiecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum sive regi quasi præcellenti (Epistula I Petri 2, 13)
quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam (Epistula I Petri 2, 15)
omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate (Epistula I Petri 2, 17)
servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis (Epistula I Petri 2, 18)
in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius (Epistula I Petri 2, 22)
qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem judicanti se iniuste (Epistula I Petri 2, 23)