Found 20233 Results for: Re
reportantes finem fidei vestræ salutem animarum (Epistula I Petri 1, 9)
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias (Epistula I Petri 1, 11)
quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de cælo in quæ desiderant angeli prospicere (Epistula I Petri 1, 12)
propter quod succincti lumbos mentis vestræ sobrii perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 13)
et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini (Epistula I Petri 1, 17)
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis (Epistula I Petri 1, 18)
sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi (Epistula I Petri 1, 19)
animas vestras castificantes in obœdientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius (Epistula I Petri 1, 22)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis (Epistula I Petri 1, 23)
sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem (Epistula I Petri 2, 2)
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)