Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra (Liber Leviticus 13, 55)

  • qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam (Liber Leviticus 14, 3)

  • præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum (Liber Leviticus 14, 4)

  • quo asperget illum qui mundandus est septies ut jure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet (Liber Leviticus 14, 7)

  • cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus (Liber Leviticus 14, 8)

  • et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore (Liber Leviticus 14, 9)

  • die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similæ in sacrificium quæ conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium (Liber Leviticus 14, 10)

  • tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus (Liber Leviticus 14, 12)

  • adsumensque sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro delicto ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus dextræ et pedis (Liber Leviticus 14, 14)

  • quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)

  • quod si pauper est et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et olei sextarium (Liber Leviticus 14, 21)

  • duosque turtures sive duos pullos columbæ quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum (Liber Leviticus 14, 22)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina