Found 20233 Results for: Re
tunc sacerdotis judicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est (Liber Leviticus 13, 15)
quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit (Liber Leviticus 13, 16)
qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere (Liber Leviticus 13, 20)
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 21)
et siquidem creverit adiudicabit eum lepræ (Liber Leviticus 13, 22)
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga lepræ in cicatrice orta est (Liber Leviticus 13, 25)
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepræ species fuerit subobscura recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 26)
et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum (Liber Leviticus 13, 27)
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbæ est (Liber Leviticus 13, 30)
sin autem viderit et locum maculæ æqualem vicinæ carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus (Liber Leviticus 13, 31)
et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagæ carni reliquæ æqualis (Liber Leviticus 13, 32)
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit (Liber Leviticus 13, 34)