Found 20233 Results for: Re
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (Actus Apostolorum 8, 36)
et jussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum (Actus Apostolorum 8, 38)
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Cæsaream (Actus Apostolorum 8, 40)
et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem (Actus Apostolorum 9, 2)
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de cælo (Actus Apostolorum 9, 3)
sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes (Actus Apostolorum 9, 7)
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum (Actus Apostolorum 9, 8)
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)
et vidit virum Ananiam nomine intrœuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat (Actus Apostolorum 9, 12)
respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem (Actus Apostolorum 9, 13)
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)
et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ et visum recepit et surgens baptizatus est (Actus Apostolorum 9, 18)