Found 20233 Results for: Re
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)
qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum (Actus Apostolorum 8, 15)
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo (Actus Apostolorum 8, 21)
pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui (Actus Apostolorum 8, 22)
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis (Actus Apostolorum 8, 24)
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant (Actus Apostolorum 8, 25)
et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esajam (Actus Apostolorum 8, 28)
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esajam prophetam et dixit putasne intellegis quæ legis (Actus Apostolorum 8, 30)
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum (Actus Apostolorum 8, 31)
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo (Actus Apostolorum 8, 34)