Found 20233 Results for: Re
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam (Evangelium secundum Marcum 10, 7)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus (Evangelium secundum Marcum 10, 13)
quos cum videret Jesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
præcepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
et ille respondens ait illi magister omnia hæc conservavi a juventute mea (Evangelium secundum Marcum 10, 20)
Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
qui contristatus in verbo abiit mærens erat enim habens possessiones multas (Evangelium secundum Marcum 10, 22)