Found 20233 Results for: Re
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit (Evangelium secundum Marcum 9, 36)
respondit illi Johannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam æternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis (Evangelium secundum Marcum 9, 44)
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
et accedentes Pharisæi interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
at ille respondens dixit eis quid vobis præcepit Moses (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere (Evangelium secundum Marcum 10, 4)
quibus respondens Jesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud (Evangelium secundum Marcum 10, 5)