Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Ægyptum convertentur (Prophetia Osee 8, 13)

  • noli lætari Israël noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici (Prophetia Osee 9, 1)

  • area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis (Prophetia Osee 9, 2)

  • non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Ægyptum et in Assyriis pollutum comedit (Prophetia Osee 9, 3)

  • ecce enim profecti sunt a vastitate Ægyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum (Prophetia Osee 9, 6)

  • venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israël stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuæ et multitudo amentiæ (Prophetia Osee 9, 7)

  • profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum (Prophetia Osee 9, 9)

  • quasi uvas in deserto inveni Israël quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt (Prophetia Osee 9, 10)

  • quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et væ eis cum recessero ab eis (Prophetia Osee 9, 12)

  • Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos (Prophetia Osee 9, 13)

  • da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia (Prophetia Osee 9, 14)

  • omnes nequitiæ eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes (Prophetia Osee 9, 15)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina