Found 20233 Results for: Re
et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Juda (Prophetia Osee 5, 12)
et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum (Prophetia Osee 5, 13)
vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quæratis faciem meam (Prophetia Osee 5, 15)
in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum (Prophetia Osee 6, 1)
vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu ejus sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum præparatus est egressus ejus et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ (Prophetia Osee 6, 3)
propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et judicia tua quasi lux egredientur (Prophetia Osee 6, 5)
ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi prævaricati sunt in me (Prophetia Osee 6, 7)
in domo Israël vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 6, 10)
cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris (Prophetia Osee 7, 1)
et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suæ coram facie mea factæ sunt (Prophetia Osee 7, 2)
in malitia sua lætificaverunt regem et in mendaciis suis principes (Prophetia Osee 7, 3)
omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum (Prophetia Osee 7, 4)