Found 12207 Results for: Qui
propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui (Liber Isaiae 57, 17)
creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum (Liber Isaiae 57, 19)
impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Liber Isaiae 57, 20)
numquid tale est jejunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino (Liber Isaiae 58, 5)
nonne hoc est magis jejunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe (Liber Isaiae 58, 6)
tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest (Liber Isaiae 58, 9)
et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ (Liber Isaiae 58, 11)
et ædificabuntur in te deserta sæculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis ædificator sepium avertens semitas in quietem (Liber Isaiae 58, 12)
sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Liber Isaiae 59, 2)
manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur (Liber Isaiae 59, 3)
non est qui invocet justitiam neque est qui judicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem (Liber Isaiae 59, 4)
ova aspidum ruperunt et telas araneæ texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum (Liber Isaiae 59, 5)