Mosaico decorativo

Found 1200 Results for: Qui Terra Electus

  • et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum (Liber Isaiae 53, 2)

  • de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)

  • quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris (Liber Isaiae 55, 9)

  • non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio (Liber Isaiae 60, 18)

  • pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis (Liber Isaiae 61, 7)

  • sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus (Liber Isaiae 61, 11)

  • non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur (Liber Isaiae 62, 4)

  • et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra (Liber Isaiae 62, 7)

  • et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)

  • hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)

  • quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina