Found 129 Results for: Propheta

  • si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)

  • quæ locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Juda et ad universos habitatores Hierusalem dicens (Liber Ieremiae 25, 2)

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)

  • et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)

  • et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum (Liber Ieremiae 28, 6)

  • propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate (Liber Ieremiae 28, 9)

  • et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ et confregit eam (Liber Ieremiae 28, 10)

  • et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens (Liber Ieremiae 28, 12)

  • et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio (Liber Ieremiae 28, 15)

  • et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo (Liber Ieremiae 28, 17)

  • et hæc sunt verba libri quæ misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 1)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina