Found 129 Results for: Propheta

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum ædificare et renovare (Liber Ecclesiasticus 49, 9)

  • longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est (Liber Isaiae 9, 15)

  • verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium (Liber Isaiae 28, 7)

  • in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)

  • introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone (Liber Isaiae 39, 3)

  • a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum (Liber Ieremiae 6, 13)

  • propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (Liber Ieremiae 8, 10)

  • si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introjero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant (Liber Ieremiae 14, 18)

  • et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones ejus (Liber Ieremiae 18, 18)

  • propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 11)

  • propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 28)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina