Found 2807 Results for: Populus Israel
nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem (Liber Iosue 13, 13)
tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)
et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis (Liber Iosue 13, 22)
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)
hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël (Liber Iosue 14, 1)
sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)
atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël (Liber Iosue 14, 14)
postquam autem convaluerunt filii Israël subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos (Liber Iosue 17, 13)
ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Liber Iosue 17, 15)
dixitque Josue ad domum Joseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnæ fortitudinis non habebis sortem unam (Liber Iosue 17, 17)
congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)