Found 180 Results for: Philisthim et Alas terras

  • audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 14, 9)

  • alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle (Liber I Paralipomenon 14, 13)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)

  • sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubin extendentium alas et velantium arcam fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus (Liber II Paralipomenon 5, 8)

  • denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Jabniæ murumque Azoti ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim (Liber II Paralipomenon 26, 6)

  • et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas (Liber II Paralipomenon 26, 7)

  • Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Juda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis (Liber II Paralipomenon 28, 18)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina