Found 494 Results for: Pan
et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt (Evangelium secundum Marcum 7, 2)
et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem (Evangelium secundum Marcum 8, 5)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus (Evangelium secundum Marcum 8, 16)
quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum (Evangelium secundum Marcum 8, 17)
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem (Evangelium secundum Marcum 8, 20)
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Marcum 14, 22)