Found 494 Results for: Pan
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)
et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
et ait illis Jesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 34)
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
et cum venissent discipuli ejus trans fretum obliti sunt panes accipere (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 7)
sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)